라틴어 문장 검색

Videtis certe multos praecisos a radice Christianae societatis, quae per sedes apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis sub Christiano nomine quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses et schismata nominamus;
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 3:8)
Qua re concessa laeti, ut explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 18장8)
et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto vel etiam ex aqua coactus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 1장5)
et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto uel etiam ex aqua coactus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 2:3)
Optime autem educit superimposita arundinis radix, si tenera est, protinus contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 91:1)
Pessima ex surculis arundo est, quia aspera est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 91:5)
Medicamentum vero est et rosae, et radicum arundinis succus, et oleum, in quo lumbrici cocti sint, et humor ex amaris nucibus, aut ex nucleo mali persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 5:2)
et, si nihil aliud est, cinis quoque, maxime ex sarmentis;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, I De luxatis. 1:4)
deinde, ubi apparuit mucro, si arundo inhaeret, propellenda est, ab altera parte apprehendi et extrahi possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 7:2)
Nam, ampliato vulnere, aut arundo, si inest, evellenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 8:2)
Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit angustae quasi accommodatam coartatamque capere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 10:3)
resoluto et laeto solo, rari sarmenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 5:6)
nec tamen eam feracem dixerim, cuius singulae uvae in singulis sarmentis conspiciuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 2:2)
Malleolus autem novellus est palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ad similitudinem,quod in ea parte, qua deciditur ex vetere sarmento, prominens utrimque mallei speciem praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 3:1)
Sed erroris est causa prima species et numerus uvarum, qui plerumque conspicitur 6 in 7 productissimo sarmento.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION